- AMANTIA
- I.AMANTIAurbs Brutiorum litoralis Cedreno, apud sinum Napitinum ex adverso Tropaeae, sub eodem Episcopo qui Archiepiscopo Rhegino subest, in Calabria citeriore a Consentia 16. mill. pass. longitud. 40. 12. latitud. 39. 15. Quibusdam Adamantia; estque in ora maris Tyrrheni, in ditione Principis Bisigniani. Arcem habet utcumque munitam iuxta Olivam amnem. Item oppid. Macedoniae Maritimum in ora occidentali apud Celydni fluv. ostia, inter Aulonem et Oricumoppid. Epiri, nunc Porto Raguseo, Acrocerauniis montibus vicinum, hodie l' Amanthea. longitud. 44. 30. latitud. 40. 32. Item Amantia oppid. Lotharingiae, vulgo Amance, vide Almentia, longitud. 27. 49. latitud. 48. 44.II.AMANTIAurbs pannoniae inferioris episcopalis sub Archiepiscopo Colocensi, Lazio Quinque Ecclesiae, vulgo Funfkirchen. Aliis vero Almuz, oppid. inter Budam, et Altinium, ad Danubium; a Buda 8. leuc. esse videtur. Aliis Mohach, oppid. eiusdem tractus apud Danubium, inter Batham et Valcovariam; a Bathâ 2. leuc. longitud. 42. 80. latitud. 46. 60.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.